- PORNAE
- PORNAEapud Iustinianum, tit. de Consulibus in Nov. §. ac primus quid, iuxta interprerationem Haloandri, sunt ludi Scenici, sic dicti, a productione meretricum in scenam, et commemorantur inter spectacula, quasi Floralia, quae per meretrices et perditissimorum hominum genera celebrabantur etc. Qui locus indicat, turpissima illa spectacula tarde fuisse sublata. Prateius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Graecis autem πόρνη, meretrix. Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. voce Πορνεία.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.